monumenta.ch > Plinius > sectio 54

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 36, 54
{X} Signis e marmore poliendis gemmisque etiam scalpendis atque limandis Naxium diu placuit ante alis. ita vocantur cotes in Cypro insula genitae. vicere postea ex Armenia invectae. Marmorum genera et colores non attinet dicere in tanta notitia nec facile est enumerare in tanta multitudine. quoto cuique enim loco non suum marmor invenitur? et tamen celeberrimi generis dicta sunt in ambitu terrarum cum gentibus suis.